pronađen 152 Rezultati za: Peccatum adulterii

  • Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est. (Epistula ad Romanos 14, 23)

  • Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)

  • Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)

  • Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)

  • Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, (Epistula ad Hebraeos 12, 1)

  • Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; (Epistula ad Hebraeos 12, 4)

  • dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)

  • si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)

  • Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi! (Epistula Iacobi 4, 17)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina