pronađen 46 Rezultati za: Pauperem
Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. (Liber Proverbiorum 22, 16)
Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 9)
CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)
Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)
Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)
Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. (Liber Ecclesiasticus 11, 23)
Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? (Liber Ecclesiasticus 13, 22)
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. (Liber Ecclesiasticus 25, 4)
Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. (Liber Ecclesiasticus 29, 12)
Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. (Liber Ecclesiasticus 35, 16)