pronađen 495 Rezultati za: Pan
Qui operit faciem solii sui expandens super illud nebulam suam. (Liber Iob 26, 9)
Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. (Liber Iob 27, 14)
Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. (Liber Iob 28, 5)
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)
Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur. (Liber Iob 37, 10)
Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt? (Liber Iob 37, 18)
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? (Liber Iob 39, 26)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; (Liber Psalmorum 14, 4)
NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)
Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”. (Liber Psalmorum 42, 4)