pronađen 12332 Rezultati za: Os
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, (Epistula ad Ephesios 3, 11)
Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, (Epistula ad Ephesios 4, 1)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. (Epistula ad Ephesios 4, 10)
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)
qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. (Epistula ad Ephesios 4, 19)
Vos autem non ita didicistis Christum, (Epistula ad Ephesios 4, 20)
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, (Epistula ad Ephesios 4, 22)
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)
Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, (Epistula ad Ephesios 5, 3)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. (Epistula ad Ephesios 5, 6)