pronađen 12332 Rezultati za: Os
Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. (Epistula II ad Corinthios 7, 15)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
— non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)
Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 8, 24)
Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis; (Epistula II ad Corinthios 9, 1)