pronađen 12332 Rezultati za: Os
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. (Epistula ad Romanos 8, 9)
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; (Epistula ad Romanos 8, 29)
quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. (Epistula ad Romanos 8, 30)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)