pronađen 12332 Rezultati za: Os
“Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5, 21)
si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit (Liber Leviticus 5, 23)
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)
Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)
tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. (Liber Leviticus 6, 8)
Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur; (Liber Leviticus 6, 15)
Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 6, 19)
duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; (Liber Leviticus 7, 4)
et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. (Liber Leviticus 7, 5)
Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. (Liber Leviticus 7, 7)
Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae, (Liber Leviticus 7, 8)
et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. (Liber Leviticus 7, 10)