pronađen 12332 Rezultati za: Os
Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 3)
Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, (Liber Exodus 22, 9)
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 13)
Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; (Liber Exodus 22, 22)
et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli. (Liber Exodus 22, 23)
Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. (Liber Exodus 23, 29)
Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. (Liber Exodus 23, 30)