pronađen 12332 Rezultati za: Os
in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas maturescere; (Liber Genesis 40, 10)
Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 12)
post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. (Liber Genesis 40, 13)
et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos”. (Liber Genesis 40, 17)
Respondit Ioseph: “Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, (Liber Genesis 40, 18)
post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas”. (Liber Genesis 40, 19)
alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph. (Liber Genesis 40, 22)
Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui. (Liber Genesis 40, 23)
Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, (Liber Genesis 41, 1)
Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa; (Liber Genesis 41, 3)
rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. (Liber Genesis 41, 5)
Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. (Liber Genesis 41, 8)