Mosaico decorativo

pronađen 12332 Rezultati za: Os

  • Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente. (Liber Leviticus 26, 36)

  • Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)

  • ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis. (Liber Leviticus 26, 41)

  • quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint. (Liber Leviticus 26, 43)

  • Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. (Liber Leviticus 26, 44)

  • Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium: (Liber Leviticus 27, 2)

  • si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii; (Liber Leviticus 27, 3)

  • A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem; (Liber Leviticus 27, 5)

  • sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem. (Liber Leviticus 27, 7)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina