pronađen 1242 Rezultati za: Ope
Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam. (Liber Proverbiorum 10, 11)
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. (Liber Proverbiorum 10, 12)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. (Liber Proverbiorum 12, 11)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
Vult et non habet piger, anima autem operantium impinguabitur. (Liber Proverbiorum 13, 4)
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. (Liber Proverbiorum 14, 17)
Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. (Liber Proverbiorum 14, 22)
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. (Liber Proverbiorum 16, 3)
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Pondus et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)