pronađen 640 Rezultati za: Omnibus
Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 29)
Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones, Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus, quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et pomorum; (Liber I Maccabaeorum 11, 34)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi. (Liber I Maccabaeorum 12, 43)
Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. (Liber I Maccabaeorum 13, 29)
Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. (Liber I Maccabaeorum 13, 52)
Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet; (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus”. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)
et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volenti; (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)
curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. (Liber II Maccabaeorum 2, 25)