Mosaico decorativo

pronađen 601 Rezultati za: Nomen

  • “Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; (Liber I Maccabaeorum 7, 37)

  • Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)

  • cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 12)

  • Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae. (Liber I Maccabaeorum 14, 10)

  • Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin. (Liber II Maccabaeorum 12, 13)

  • Memoria iusti in benedictione erit, et nomen impiorum putrescet. (Liber Proverbiorum 10, 7)

  • Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et exaltabitur. (Liber Proverbiorum 18, 10)

  • Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)

  • Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “Quis est Dominus?” aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)

  • Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius. (Liber Ecclesiastes 6, 4)

  • Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. (Liber Ecclesiastes 6, 10)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina