pronađen 292 Rezultati za: Naphtali familia de cognatione Manasse et Efraim de cognatione Aser in tribu Gad et Rúbon
et Semida, a quo familia Semidaitarum; et Hepher, a quo familia Hepheritarum. (Liber Numeri 26, 32)
Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo milia septingenti. (Liber Numeri 26, 34)
Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum. (Liber Numeri 26, 35)
Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. (Liber Numeri 26, 36)
Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum; Asbel, a quo familia Asbelitarum; Ahiram, a quo familia Ahiramitarum; (Liber Numeri 26, 38)
Supham, a quo familia Suphamitarum; Hupham, a quo familia Huphamitarum. (Liber Numeri 26, 39)
Filii Bela: Ared et Naaman; de Ared familia Areditarum, de Naaman familia Naamanitarum. (Liber Numeri 26, 40)
Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas: (Liber Numeri 26, 42)
Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum; Isui, a quo familia Isuitarum; Beria, a quo familia Beriaitarum. (Liber Numeri 26, 44)
Filii Beria: Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel a quo familia Melchielitarum. (Liber Numeri 26, 45)
Nomen autem filiae Aser fuit Sara. (Liber Numeri 26, 46)
Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringenti. (Liber Numeri 26, 47)