pronađen 79 Rezultati za: Multum
seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis vos et non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculum pertusum. (Prophetia Aggaei 1, 6)
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique. (Evangelium secundum Marcum 1, 45)
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. (Evangelium secundum Marcum 5, 10)
et deprecatur eum multum dicens: “Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat”. (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, (Evangelium secundum Marcum 5, 38)
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
Et iuravit illi multum: “Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei”. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “Mortuus est!”. (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 27)
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)