pronađen 456 Rezultati za: Moysi et Aaron

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”. (Liber Exodus 16, 33)

  • Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum. (Liber Exodus 16, 34)

  • Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)

  • Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto, (Liber Exodus 18, 1)

  • tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat, (Liber Exodus 18, 2)

  • Venit ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei; (Liber Exodus 18, 5)

  • et mandavit Moysi dicens: “Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea”. (Liber Exodus 18, 6)

  • Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)

  • Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina