pronađen 195 Rezultati za: Monte Sinai

  • Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: (Liber Exodus 19, 3)

  • et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)

  • Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)

  • Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. (Liber Exodus 19, 18)

  • Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, (Liber Exodus 19, 20)

  • Dixitque Moyses ad Dominum: “Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum"”. (Liber Exodus 19, 23)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)

  • Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)

  • Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. (Liber Exodus 27, 8)

  • Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina