pronađen 777 Rezultati za: Meum
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; (Liber Iob 31, 33)
Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, (Liber Iob 31, 35)
Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. (Liber Iob 33, 2)
Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. (Liber Iob 33, 7)
Quia dixit Iob: “Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; (Liber Iob 34, 5)
Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo. (Liber Iob 37, 1)
“Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. (Liber Iob 40, 4)
Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? (Liber Iob 40, 8)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)
“Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!”. (Liber Psalmorum 2, 6)
Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum. (Liber Psalmorum 3, 4)
Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum. (Liber Psalmorum 5, 2)