Mosaico decorativo

pronađen 777 Rezultati za: Meum

  • “Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”. (Liber II Regum 6, 28)

  • Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum”. (Liber II Regum 6, 29)

  • Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6, 32)

  • Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)

  • Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)

  • dixitque ad eum: “Veni mecum et vide zelum meum pro Domino”. Et impositum currui suo (Liber II Regum 10, 16)

  • Protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 19, 34)

  • Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum”. (Liber II Regum 20, 6)

  • Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: “In Ierusalem ponam nomen meum”. (Liber II Regum 21, 4)

  • Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius: “In templo hoc et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum; (Liber II Regum 21, 7)

  • Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)

  • Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””. (Liber I Paralipomenon 11, 2)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina