pronađen 760 Rezultati za: Meo
Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo. (Prophetia Ionae 2, 6)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)
Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum. (Prophetia Habacuc 3, 19)
“Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
“Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis”. (Prophetia Sophoniae 2, 12)
Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. (Prophetia Sophoniae 3, 10)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)
Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)
Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)
Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)