pronađen 760 Rezultati za: Meo
et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)
Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero. (Liber Iudith 6, 6)
Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum”. (Liber Iudith 6, 9)
qui erant in diebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel et Charmis filius Melchiel. (Liber Iudith 6, 15)
Et erat in civitate commorans in diebus illis Iudith filia Merari filii Ox filii Ioseph filii Oziel filii Elchiae filii Ananiae filii Gedeon filii Rafain filii Achitob filii Eliab filii Nathanael filii Salamiel filii Surisaddai filii Simeon filii Israel. (Liber Iudith 8, 1)
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)
“Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic erit!”; et fecerunt. (Liber Iudith 9, 2)
Et dixit ad eum Iudith: “Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte. (Liber Iudith 11, 5)
Dixitque ad eum Iudith: “Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae”. (Liber Iudith 12, 14)
Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)
Et dixit incensurum se fines meos et iuvenes meos occisurum gladio et mammantes meos daturum ad solum et infantes meos daturum in partitionem et virgines spoliaturum. (Liber Iudith 16, 4)
Cantabo Deo meo hymnum novum: Domine, magnus es tu et clarus, mirabilis in virtute et insuperabilis. (Liber Iudith 16, 13)