pronađen 899 Rezultati za: Mei
Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; (Liber Ieremiae 7, 30)
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)
Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 23)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)
Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium. (Liber Ieremiae 15, 15)