pronađen 899 Rezultati za: Mei
et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. (Liber Psalmorum 19, 14)
Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus. (Liber Psalmorum 19, 15)
Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)
Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 22, 15)
Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. (Liber Psalmorum 22, 16)
Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. (Liber Psalmorum 22, 23)
BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, (Liber Psalmorum 25, 2)
HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. (Liber Psalmorum 25, 7)
AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. (Liber Psalmorum 25, 15)
PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 25, 16)
SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me. (Liber Psalmorum 25, 17)
Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. (Liber Psalmorum 26, 11)