pronađen 84 Rezultati za: Mari

  • A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. (Liber Ieremiae 49, 21)

  • Ad Damascum. “Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit. (Liber Ieremiae 49, 23)

  • Et assumentes super te lamentum dicent tibi: “Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclita, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi! (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • Nunc stupebunt naves in die ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari ob exitum tuum”. (Prophetia Ezechielis 26, 18)

  • Cum venissent merces tuae de mari, satiasti populos multos; in multitudine divitiarum tuarum et mercium tuarum ditasti reges terrae. (Prophetia Ezechielis 27, 33)

  • Nunc contrita es a mari in profundis aquarum. Opes tuae et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt. (Prophetia Ezechielis 27, 34)

  • “Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath, (Prophetia Ezechielis 47, 15)

  • erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se. (Prophetia Danielis 7, 3)

  • Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)

  • Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina