pronađen 3589 Rezultati za: Man
cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)
Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 5)
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)
Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
Et extendens manum, tetigit eum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim mundata est lepra eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 15)
Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 25)