Mosaico decorativo

pronađen 3589 Rezultati za: Man

  • Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala et viveret, (Prophetia Ezechielis 13, 22)

  • propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)

  • Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • “Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • Et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum; (Prophetia Ezechielis 16, 11)

  • Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia. (Prophetia Ezechielis 16, 39)

  • Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet. (Prophetia Ezechielis 17, 18)

  • ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum et virum, (Prophetia Ezechielis 18, 8)

  • ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. (Prophetia Ezechielis 18, 17)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina