pronađen 3589 Rezultati za: Man
“Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. (Liber Ieremiae 38, 2)
Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)
Et dixerunt principes regi: “Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum”. (Liber Ieremiae 38, 4)
Et dixit rex Sedecias: “Ecce ipse in manibus vestris est; nequit enim rex vobis quidquam negare”. (Liber Ieremiae 38, 5)
et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu. Mansit autem Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 38, 13)
Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam”. (Liber Ieremiae 38, 16)
si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum”. (Liber Ieremiae 38, 18)
Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: “Sollicitus sum propter Iudaeos, qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi”. (Liber Ieremiae 38, 19)
Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent: “Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a te”. (Liber Ieremiae 38, 22)
Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos, et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris; et civitatem hanc comburet igni”. (Liber Ieremiae 38, 23)
Mansit vero Ieremias in vestibulo custodiae usque ad diem, quo capta est Ierusalem. Et factum est ut caperetur Ierusalem. (Liber Ieremiae 38, 28)
Et reliquias populi, quae remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos artificum, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister satellitum in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 9)