pronađen 3589 Rezultati za: Man
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat; (Liber Isaiae 59, 1)
Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)
Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinora violentiae in manibus eorum. (Liber Isaiae 59, 6)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; (Liber Isaiae 61, 1)
Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)
Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae. (Liber Isaiae 64, 6)
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)
Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas; (Liber Isaiae 65, 2)
Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei. (Liber Isaiae 65, 22)
Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. (Liber Isaiae 66, 2)
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)