Mosaico decorativo

pronađen 551 Rezultati za: Locutus

  • Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)

  • Respondens autem Saul ait: “Numquid non Beniaminita ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? Quare ergo locutus es mihi sermonem istum?”. (Liber I Samuelis 9, 21)

  • Et ait Saul ad patruum suum: “Indicavit nobis quia inventae essent asinae”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. (Liber I Samuelis 15, 16)

  • Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: “Pacificusne ingressus tuus?”. (Liber I Samuelis 16, 4)

  • Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)

  • Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum”. (Liber I Samuelis 17, 32)

  • Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18, 24)

  • Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. (Liber I Samuelis 19, 4)

  • Dixitque Saul ad Michol: “Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret?”. Et respondit Michol ad Saul: “Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te””. (Liber I Samuelis 19, 17)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina