pronađen 2237 Rezultati za: Lia
et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 14)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 7)
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 27)
Aliam parabolam proposuit eis dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, (Evangelium secundum Matthaeum 14, 6)
Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)