pronađen 2237 Rezultati za: Lia
et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius. (Liber Isaiae 25, 11)
Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. (Liber Isaiae 26, 5)
Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)
Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab otiosam. (Liber Isaiae 30, 7)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. (Liber Isaiae 32, 8)
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur. (Liber Isaiae 33, 4)
Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. (Liber Isaiae 35, 3)
Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis. (Liber Isaiae 36, 3)
Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum. (Liber Isaiae 36, 8)
Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum”. (Liber Isaiae 36, 11)