pronađen 2237 Rezultati za: Lia
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. (Liber Proverbiorum 12, 25)
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. (Liber Proverbiorum 16, 19)
Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares. (Liber Proverbiorum 16, 28)
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur. (Liber Proverbiorum 18, 12)
Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia. (Liber Proverbiorum 18, 13)
Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. (Liber Proverbiorum 22, 10)
quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. (Liber Proverbiorum 22, 23)
Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit. (Liber Proverbiorum 25, 10)
Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)
Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. (Liber Proverbiorum 29, 23)