pronađen 2367 Rezultati za: Israel
Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)
Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)
Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 7)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)
Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar. (Liber I Samuelis 7, 11)
Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. (Liber I Samuelis 7, 13)
Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)
Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae (Liber I Samuelis 7, 15)
Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. (Liber I Samuelis 8, 1)
Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama (Liber I Samuelis 8, 4)
Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)