Mosaico decorativo

pronađen 2367 Rezultati za: Israel

  • dixerunt ei: “Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?”. (Liber Numeri 9, 7)

  • “Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)

  • Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; (Liber Numeri 10, 4)

  • profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)

  • Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. (Liber Numeri 10, 28)

  • Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)

  • Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)

  • Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina