Mosaico decorativo

pronađen 2367 Rezultati za: Israel

  • doceatisque filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi”. (Liber Leviticus 10, 11)

  • Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. (Liber Leviticus 10, 14)

  • “Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11, 2)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, (Liber Leviticus 12, 2)

  • “Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis, immundus erit. (Liber Leviticus 15, 2)

  • Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. (Liber Leviticus 15, 31)

  • Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab immunditiis filiorum Israel. (Liber Leviticus 16, 19)

  • et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina