Mosaico decorativo

pronađen 2367 Rezultati za: Israel

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)

  • Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)

  • Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? (Liber Baruch 3, 10)

  • O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)

  • Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. (Liber Baruch 3, 37)

  • Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. (Liber Baruch 4, 4)

  • Confide, popule meus, memoria Israel: (Liber Baruch 4, 5)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. (Liber Baruch 5, 8)

  • Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. (Liber Baruch 5, 9)

  • et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina