pronađen 2367 Rezultati za: Israel
Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. (Liber Isaiae 9, 7)
Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 11)
Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una: (Liber Isaiae 9, 13)
Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. (Liber Isaiae 11, 12)
Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel”. (Liber Isaiae 12, 6)
Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. (Liber Isaiae 14, 1)
Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)
Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)
Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)