pronađen 2367 Rezultati za: Israel
Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis (Liber II Paralipomenon 18, 25)
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 28)
Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum. (Liber II Paralipomenon 18, 29)
Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)
Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)
Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum. (Liber II Paralipomenon 18, 32)
Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum”. (Liber II Paralipomenon 18, 33)
Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole. (Liber II Paralipomenon 18, 34)
In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 8)
Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)
Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)
Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. (Liber II Paralipomenon 20, 29)