Mosaico decorativo

pronađen 2367 Rezultati za: Israel

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus foedus cum filiis Israel egredientibus ex Aegypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)

  • “A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 5)

  • sed elegi Ierusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel”. (Liber II Paralipomenon 6, 6)

  • Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini Domini, Dei Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel; (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel”. (Liber II Paralipomenon 6, 11)

  • Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, (Liber II Paralipomenon 6, 14)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina