pronađen 2382 Rezultati za: Israel Vexilla Legitimum
Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 5, 3)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)
Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam. (Prophetia Osee 5, 9)
In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 6, 10)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)
Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)
Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. (Prophetia Osee 8, 3)
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. (Prophetia Osee 8, 6)
Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. (Prophetia Osee 8, 8)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius. (Prophetia Osee 8, 14)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)