pronađen 799 Rezultati za: Ira
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. (Liber Proverbiorum 29, 22)
Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias. (Liber Proverbiorum 30, 33)
Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 9)
His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)
Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, (Liber Sapientiae 1, 12)
generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. (Liber Sapientiae 3, 19)
Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis (Liber Sapientiae 5, 2)
Acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 20)
et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 22)