pronađen 150 Rezultati za: Ipso
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit: (Liber Iudith 9, 1)
Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. (Liber Iob 13, 15)
Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum. (Liber Iob 41, 22)
Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28, 7)
In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 62, 2)
In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. (Liber Psalmorum 62, 6)
Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. (Liber Psalmorum 66, 6)
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. (Liber Psalmorum 72, 15)
Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. (Liber Psalmorum 72, 17)
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (Liber Psalmorum 89, 25)
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum. (Liber Psalmorum 91, 15)
Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. (Liber Psalmorum 144, 2)