pronađen 774 Rezultati za: Ipse
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)
Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. (Liber Proverbiorum 22, 16)
quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. “Comede et bibe” dicet tibi, et mens eius non est tecum. (Liber Proverbiorum 23, 7)
redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)
Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. (Liber Proverbiorum 28, 26)
Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)
Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)