pronađen 774 Rezultati za: Ipse
Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)
Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum. (Liber Iob 9, 35)
Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem nonne considerat? (Liber Iob 11, 11)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. (Liber Iob 12, 13)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. (Liber Iob 13, 10)
Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. (Liber Iob 13, 13)
Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. (Liber Iob 13, 22)
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. (Liber Iob 21, 32)
“Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? (Liber Iob 22, 2)