pronađen 239 Rezultati za: Ioseph somnium
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)
Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)
Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)
Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)
Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: “Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 1)
Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)