pronađen 109 Rezultati za: Invicem

  • Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: (Liber II Maccabaeorum 7, 5)

  • Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. (Prophetia Danielis 5, 6)

  • Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)

  • Et dixit ad eos Daniel: “Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”. (Prophetia Danielis 13, 51)

  • Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. (Prophetia Nahum 1, 10)

  • In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. (Prophetia Nahum 2, 5)

  • Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)

  • Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)

  • Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. (Evangelium secundum Marcum 8, 16)

  • Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)

  • Et dicebant ad invicem: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?”. (Evangelium secundum Marcum 16, 3)

  • Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 2, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina