pronađen 58 Rezultati za: Initio
Qui respondens ait: “Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi, (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei; (Actus Apostolorum 26, 4)