pronađen 686 Rezultati za: Illis
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)
Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur; (Liber Sapientiae 17, 6)
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)
solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra. (Liber Sapientiae 19, 12)
Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)
Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 4)
Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. (Liber Ecclesiasticus 3, 28)
Plagis superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis et non intellegetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)
Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
Memento quoniam, nisi per illos, natus non fuisses; et quid retribues illis, quomodo et illi tibi? (Liber Ecclesiasticus 7, 30)