pronađen 461 Rezultati za: Iesus Miraculum
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Respondit Iesus et dixit ei: “Tu es magister Israel et haec ignoras? (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)
Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes (Evangelium secundum Ioannem 4, 1)
— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere”; (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)