pronađen 273 Rezultati za: Iesu

  • scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)

  • scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)

  • Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)

  • Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)

  • gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, (Epistula ad Galatas 1, 3)

  • neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)

  • Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)

  • non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina